Regula quos fidei commendat noscere libros,
Hos nostra praesens bibliotheca tenet.
Quinque priora gerit veneranda volumina legis,
(0394C)Hinc Josues, optimaque hinc Ruth, Moabitica gesta
Bisbis Regum nectuntur in ordine libri.
Atque bis octoni concurrunt inde Prophetae;
En Job, Psalterium, Salomon, et Verba dierum.
Esdrae consequitur Esther, Sapientia Jesu,
Tobi, et Judith: concludit haec Machabaeorum;
Hic Testamenti Veteris finisque modusque.
Nunc reserare libet carmine scripta Novi.
Quattuor in capite sacrorum dicta librorum,
Quos Evangelia recte dixere priores.
Haec conscripsere clara quos nomina produnt,
Matthaeus, Marcus, Lucas, sanctusque Joannes.
Hic Pauli monita doctrinae flore coruscant,
Qui bis septena concludens fine volumen,
Corda pia mulcet, et terret impia corda.
(0394D)Jacobus hic nitido praepollens ordine nitet.
Et Petri gemina resplendet epistola dictis.
Ac triplex legitur magni doctrina Joannis;
Parvaque, sed prudens gestatur pagina Judae.
Hinc et apostolicos percurrens invenies actus,
Quos sanctus merito conscripsit nomine Lucas.
Hos sequitur plana versis, et plena figuris,
Visio Joannis consummans omnia legis.
(0395A)Haec sunt sacra Dei juris, haec mystica Dei vivi;
Haec servare decet, haec temerare nocet.
His lectis animus divino munere crescit,
Illecebras mundi vincit amore Dei.
Hinc pravum rectumque parat discernere doctus,
Optima perficiens et mala suasa cadens.
Hinc turgens ponit perclusa superbia fastus,
Frenatur luxus, comprimiturque dolus,
Turbida clamosos amittit rixa tumultus,
Acquiriturque fovens pacis amore quies.
Quid jam multa loquar? virtus hic proficit omnis,
Haec perimit totum lectio sancta malum.
Ecce quid omnium per nomen vis cernere corde,
Haec meditare loquens, haec memorare tacens.
Nunc superest fari, quo sint praescripta jubente,
(0395B)Vel cujus studio in Codice missa simul.
Summus et egregius congessit cuncta Joannes,
Rite ministerium pontificale gerens.
Caesareae vastae dum pastor praesidet urbi,
Haec veneranda suo nomine dona dedit.
Credite jam cuncti, post mortem vivere functum,
Cujus post obitum magnificatur opus.