(0327D)
Vatis Cypriani et martyris
Cor, lingua, sensus, dignitas
Mortem ferendo proferunt.
Vitalis ictum nex dedit,
Mucrone parta lux micat. (0328A)
Dictis fuit praefulgidus,
Et ore dives unico,
Torrentis unda gurgitis,
Impacta cornu spicula
Sermone vincens promulo.
Opes verendi pectoris
Qui iure Christo reddidit.
Nunc munus implet pristinum,
Orator orat, obtinet,
Et dura causis temperat.
Facit beatos ex reis,
Peccata rumpens carmine.
Non flamma, carcer, vinculum
Potest nocere quos iuvat.
Mactare iussus hostias,
Lugenda risit numina. (0328B)
Instante mox periculo,
Fugit pericla funere.
Parvas loquendi schemate
Moras remisit ictibus,
Accivit enses laetior,
Currente letho plus celer.
Proconsul esse saevior
Nequivit ille Maximus,
Dum quod minatur munus est:
Nec tardat ira lenior
Christum volentes visere.
(PL 63 0328B)