Clavipotens frater simul homonymusque sagittae
Parvula haec liceat carmina ferre tibi,
Quae rapuit calamus subito dictantis ab ore,
Musaque lassa dedit tempore non solito.
Carmina sacra tibi resonent, charissime frater,
112.1601D| Sit semper Christus carmen in ore tuo.
112.1602A| Ipse prophetarum ore fuit electa sagitta,
Hic clavis David, sophia et alta Dei.
Qui te perpetuis clemens conservet in annis.
Gaudentem secum semper in arce poli.
Dicere quid possum de magna laude librorum,
Quos sub clave tenes, frater amate, tuo,
Quidquid ab arce Deus coeli direxit in orbem,
Scripturae sanctae per pia verba viris.
Illic invenies, quidquid sapientia mundi
Protulit in medium temporibus variis.
Hae te deliciae larga pietate fluentem
Delectent, habeant, possideant, teneant.
Nil tibi cum mundo, mundus dum praeterit omnis,
Illius ac pariter et decus, et species.
Verbum namque Dei, et verbi scrutator honestus,
112.1602B| Perdurant semper lumine perpetuo.
Vive Deo vita felix, et vive per aevum.
Nempe beata bona est vivere, vita Deo.
Dulcis amor Christi, dulcisque domuncula semper,
Dulce melos tibi sit, dulcis amice, suum.
Sis memor atque mei sacris altaribus astans,
Sit memor utque tui gratia magna Dei.
Haec relegens valeas multis feliciter annis,
Cumque choro fratrum haec relegens valeas.