CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRabanus Maurus

Rabanus Maurus · Medieval

Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XI. Ad Fridericum episcopum.

latín

Spiritus alme veni, dulces mihi condere versus,
Dilecto ut praestes mittere dona Patri.
Qui mox ut notus, fidus mihi adhaesit amicus,
Non nostri merito, sed bonitate sua
Spiritus hunc cernens pietatis munere plenum,
112.1597A| Ex humili in celsum extulit ipse locum.
In quo Evangelii sententia vera probata est,
Quae Salvatoris edita voce manet:
Qui se humilem praebet, sursum exaltabitur ille,
Quique superba petit, pronus in ima cadit.
Sic te, chare Pater, antistes sancte, sacerdos,
Erexit Dominus millia multa super,
Ut verbum fide claro tu famine narres,
Sis via, dux plebis ad sacra regna Dei.
Vos dixit Christus lux mundi, vosque lucernam,
Vos quoque sal terrae, hoc memorare pie.
Luceat en vestra lux ceu sol splendidus orbi,
Fiat opus vestrum gloria magna Deo.
Condat dogma bonum fluitantia corda reorum,
Ne male putrescant nec ea vermis edat.
112.1597B| Nomen posco tuum, videas quid continet ipsum,
Et sic extemplo discere facta potes.
Sic monet ergo pie, resonans, ulciscere pactum,
Quod gemino sensu vertere rite valet.
Foedus cum vitiis hominum tua ut ultio scindat,
Et Christi pactum firmet ubique pie.
Nam dedit hoc nomen dudum tibi cura parentum,
Baptismum quando sorte tua tuleras.
Nunc quoque valde tibi nomen hic conferat ordo,
Perpendens disce mystica dona Dei.
Nam superintendens pie episcopus ipse vocaris,
Quod monet ut cante omnia semper agas.
Sic, Pater alme, modo facias ut diceris ipse,
Nomine et utroque actio digna tua est.
Solers intendas super omnes pastor honestus,
112.1597C| Pactum et defendat ultio digna Dei,
Sisque memor nostri, precibus insiste sacratis,
Pro tibi devotis semper ubique pie.
Nam precibus Christum pulsamus perpete voto,
Ut tua de coelis tempora rite regat.
Hoc quoque nos omnes deposcimus ore fideli,
Hoc Friderich semper Raban et ipse peto,
Ut vivas sospes in terris tempore multo,
Et post haec scandas regna superna poli.
Quod peto, tu facias sacris altaribus astans,
Me ut Christo reddas, sanctae Pater, precibus,
Christus rex coeli, terrae Rex, conditor orbis,
Me tecum faciat lucis habere locum.

Sigue explorando

Por su autor
Rabanus Maurus · 194 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XCVIII. In cruce Gundramni comitis.Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XII. Ad Otgarium archiepiscopum. →

Expediente

Autor
Rabanus Maurus
Título
Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XI. Ad Fridericum episcopum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-xi-ad-frideri--rabanus-maurus-7aa777
Cita recomendada
Rabanus Maurus, «Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XI. Ad Fridericum episcopum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-xi-ad-frideri--rabanus-maurus-7aa777.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.