112.1630A|
Arbiter omnitenens, rerum tu summe creator,
Aspice de superis omnipotens genitor.
Omnipotens genitor, ex quo sunt omnia vere,
Principium aeternum, tu miserere tuis.
Filius ipse Dei, per quem sunt condita cuncta,
Tu clemens nostras suscipe, quaeso, preces.
Spiritus alme Dei, coeli terraeque repertor,
In quo sunt cuncta, tu pia vota vide.
Trinus personis, natura conditor unus
O Deus altithrone semper adesto pius.
Clara Dei genitrix, sanctissima virgo Maria,
Ora pro nobis, rite favendo, Deum.
Pro nobis poscas Michael archangelus ipse,
Et Gabriel fortis et Raphael medicus.
112.1630B| Cum aethereis turmis placantes sceptra superna,
Propitium nobis Celsithronum facite.
Zachariae natus, praeco, cunctique prophetae,
112.1631A| Et sancti Patres, conciliate Deum;
Coetus apostolicus, Christi comitatus honestus,
Tu precibus nobis limina pande poli.
Claviger aethereus Petrus Paulusque magister,
Andreas, Jacobus atque Joannis amor:
Thomas cum Jacobo, Philippus, Bartholomaeus,
Matthaeus et Simon, Thaddeus et Mathias.
Doctrina gratulans, rutilans et sanguine rubro,
Victorum alme chorus, nos rege tu monitis.
Barnabas, Silas, Stephanus Marcusque Titusque,
Lucas, et Clemens, sanctus Apollinaris.
Sixtus, Alexander, Cornelius et Cyprianus,
Felix, Urbanus, Mauritiusque prius.
Cum queis tu doctor Bonifacius, inclyte martyr,
Placans Altithronum, funde preces, petimus.
112.1631B| Alme tuos socios moneas, Martine, precamur,
Pro nobis Dominum poscere rite pium.
Hoc Leo, Sylvester simul, et confessor Amandus,
Ambrosius praesul papaque Gregorius.
Augustinus honor, doctor Hieronymus, atque
Maximinus pastor Eusebiusque gerat.
Hoc, Benedicte, tuis monachis impende precamur,
Cum Antonio et Paulo regna beata tenens.
Martyr Agatha Dei, foveas nos rite precamur,
Agnes sic virgo, sic et Anastasia:
Lucia, Balbina, Petronella, Eulalia, Thecla,
Regina, Euphemia, Cecilia, Sotheris,
Eugenia, Prisca, Monegundis, Praxidis, Afra,
Christina, Brigida, turbaque casta poli.
Coelicolae cuncti, sanctorum exercitus omnis
112.1631C| Hoc precibus agite, ut nos Deus ipse juvet.
Expurget miserans, exaltet, diligat, ornet,
Illaesos servet, protegat atque regat.
Det pacem veram, det plenum munus amoris,
Actus det placidos spemque fidemque bonam.
Virtutum copiam tribuat mentemque benignam.
Et carnem castam, tempus et omne bonum,
112.1632A| Dei victum, vestem, fidos det semper amicos,
Atque hostes cunctos arceat ipse procul.
Famem depellat, morbos simul auferat omnes,
Conterat et longe daemonis insidias.
Curramus laeti, ut capiamus regna beata,
Cum Christo sursum semper in arce poli.
Agnus sancte Dei, qui tollis crimina mundi,
Semper in aeternum tu miserere tuis.
Tu nos, Christe, audi, tu exaudi, Christe, precamur,
Te sequimur, Christe, te volumus, cupimus.
O Domine, salva, quia vitam quaerimus abs te,
Redde tuum vultum, sic erit atque satis.
Tu quo virtus, tu vita es, Christe, perennis,
Tu, Christe, eleison, tu, Kyrie, eleison.
Amen.