CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRabanus Maurus

Rabanus Maurus · Medieval

Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — CXXIX. In abside etiam occidentali ipsius ecclesiae, juxta altare praecursoris Domini, isti versus scripti sunt.

latín

Hic praeco insignis Christi et Baptista Joannes,
Scriptor Evangelii atque Joannes ovat.
Hicque Dionysius, Chylianus martyr et almus
Astantes orant cum sociis pariter.
112.1646C| Marcellinus adest martyr, et Petrus honestus,
Nereus, Achilles, Priscaque et ipse Aquila.
Romano Marcus, Crispino Crispinianus,
Adjuncti assistunt ecce sacris precibus.
Ecce Tiburtius hic praesens cum Valeriano
Caesarioque simul vota pia accipiunt.
Quapropter moneo cunctos qui huc rite propinquant.
Orandi causa, ut mente proba hoc faciant.

Sigue explorando

Por su autor
Rabanus Maurus · 194 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — CXXIV. Supra dextrum vero altare isti sunt conscripti.Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — CXXV. In abside vero aquilonali, juxta aram Dei genitricis, hi versus continentur. →

Expediente

Autor
Rabanus Maurus
Título
Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — CXXIX. In abside etiam occidentali ipsius ecclesiae, juxta altare praecursoris Domini, isti versus scripti sunt.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-cxxix-in-absi--rabanus-maurus-aa65ee
Cita recomendada
Rabanus Maurus, «Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — CXXIX. In abside etiam occidentali ipsius ecclesiae, juxta altare praecursoris Domini, isti versus scripti sunt.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-cxxix-in-absi--rabanus-maurus-aa65ee.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.