CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XLIV

latín

O funde noster seu Sabine seu Tiburs0
(Nam te esse Tiburtem autumant quibus non est
Cordi Catullum laedere: at quibus cordi est
Quouis Sabinum pignore esse contendunt),
Sed seu Sabine siue uerius Tiburs,5
Fui libenter in tua suburbana
Villa malamque pectore expuli tussim,
Non immerenti quam mihi meus uenter,
Dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas.
Nam, Sestianus dum uolo esse conuiua,10
Orationem in Antium petitorem
Plenam ueneni et pestilentiae legi.
Hic me grauido frigida et frequens tussis
Quassauit usque dum in tuum sinum fugi
Et me recuraui otioque et urtica.15
Quare refectus maximas tibi grates
Ago, meum quod non es ulta peccatum.
Nec deprecor iam, si nefaria scripta
Sesti recepso, quin grauedinem et tussim
Non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,20
Qui tunc uocat me cum malum librum legi.

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XLIIICarmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XLIX →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XLIV
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-xliv--gaius-valerius-catullus-4b5ca6
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XLIV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-xliv--gaius-valerius-catullus-4b5ca6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.