CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XLII

latín

Adeste, hendecasyllabi, quot estis
Omnes undique, quotquot estis omnes.
Iocum me putat esse moecha turpis
Et negat mihi uestra reddituram
Pugillaria, si pati potestis.
Persequamur eam, et reflagitemus.
Quae sit quaeritis? Illa quam uidetis
Turpe incedere, mimice ac moleste
Ridentem catuli ore Gallicani.
Circumsistite eam, et reflagitate:
'Moecha putida, redde codicillos,
Redde, putida moecha, codicillos.'
Non assis facis? o lutum, lupanar,
Aut si perditius potes quid esse.
Sed non est tamen hoc satis putandum.
Quod si non aliud potest, ruborem
Ferreo canis exprimamus ore.
Conclamate iterum altiore uoce
'Moecha putida, redde codicillos,
Redde, putida moecha, codicillos.'
Sed nil proficimus, nihil mouetur.
Mutanda est ratio modusque nobis,
Si quid proficere amplius potestis,
'Pudica et proba, redde codicillos.'

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XLICarmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XLIII →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XLII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-xlii--gaius-valerius-catullus-9c059b
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XLII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-xlii--gaius-valerius-catullus-9c059b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.