CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen LXXVI

latín

Si qua recordanti benefacta priora uoluptas1
Est homini, cum se cogitat esse pium,
Nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo
Diuum ad fallendos numine abusum homines,
Multa parata manent in longa aetate, Catulle,5
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.
Quare cur tu te iam amplius excrucies?10
Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
Et dis inuitis desinis esse miser?
Difficile est longum subito deponere amorem;
Difficile est, uerum hoc qua libet efficias.
Vna salus haec est, hoc est tibi peruincendum;15
Hoc facias, siue id non pote siue pote.
O di, si uestrum est misereri, aut si quibus unquam
Extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
Me miserum aspicite et, si uitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi!20
Hei mihi subrepens imos ut torpor in artus
Expulit ex omni pectore laetitias.
Non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
Aut, quod non potis est, esse pudica uelit:
Ipse ualere opto et taetrum hunc deponere morbum.25
O di, reddite mi hoc pro pietate mea.

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen LXXVCarmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen V →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen LXXVI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-lxxvi--gaius-valerius-catullus-e10f8b
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen LXXVI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-lxxvi--gaius-valerius-catullus-e10f8b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.