CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 8

latín

Miser Catulle, desinas ineptire,

et quod vides perisse perditum ducas.

fulsere quondam candidi tibi soles,

cum ventitabas quo puella ducebat

amata nobis quantum amabitur nulla. 5

ibi illa multa tum iocosa fiebant,

quae tu volebas nec puella nolebat.

fulsere vere candidi tibi soles.

nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli,

nec quae fugit sectare, nec miser vive, 10

sed obstinata mente perfer, obdura.

vale, puella. iam Catullus obdurat,

nec te requiret nec rogabit invitam:

at tu dolebis, cum rogaberis nulla

scelesta, *nocte. quae tibi manet vita? 15

quis nunc te adibit? cui videberis bella?

quem nunc amabis? cuius esse diceris?

quem basiabis? cui labella mordebis?

at tu, Catulle, destinatus obdura.

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 77Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 81 →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 8
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-8--gaius-valerius-catullus-fd3eb9
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 8», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-8--gaius-valerius-catullus-fd3eb9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.