CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 39

latín

Egnatius, quod candidos habet dentes,

renidet usquequaque. si ad rei ventumst

subsellium, cum orator excitat fletum,

renidet ille. si ad pii rogum fili

lugetur, orba cum flet unicum mater, 5

renidet ille. quicquid est, ubicumquest,

quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum,

neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.

quare monendum te est mihi, bone Egnati.

si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs 10

aut parcus Umber aut obesus Etruscus

aut Lanuvinus ater atque dentatus

aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,

aut quilubet, qui puriter lavit dentes,

tamen renidere usquequaque te nollem: 15

nam risu inepto res ineptior nullast.

* * * *

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 38Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 4 →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 39
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-39--gaius-valerius-catullus-d45511
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 39», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-39--gaius-valerius-catullus-d45511.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.