CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 30

latín

Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,

iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?

iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?

num facta impia fallacum hominum caelicolis placent?

quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis; 5

eheu quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?

certe tute iubebas animam tradere, inique, me

inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.

idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque

ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis. 10

si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,

quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 3Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 31 →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 30
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-30--gaius-valerius-catullus-e23ed5
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 30», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-30--gaius-valerius-catullus-e23ed5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.