CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 29

latín

Quis hoc potest videre, quis potest pati,

nisi impudicus et vorax et aleo,

Mamurram habere quod Comata Gallia

habebat *ante et ultima Britannia?

cinaede Romule, haec videbis et feres? 5

[es impudicus et vorax et aleo.]

et ille nunc superbus et superfluens

perambulabit omnium cubilia

ut albulus columbus aut †ydoneus?

cinaede Romule, haec videbis et feres? 10

es impudicus et vorax et aleo.

eone nomine, imperator unice,

fuisti in ultima occidentis insula,

ut ista vostra diffututa Mentula

ducenties comesset aut trecenties? 15

quid est alid sinistra liberalitas?

parum expatravit an parum helluatus est?

paterna prima lancinata sunt bona:

secunda praeda Pontica: inde tertia

Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus. 20

†hunc Galliae timet et Britanniae†

quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest,

nisi uncta devorare patrimonia?

eone nomine urbis †opulentissime

socer generque, perdidistis omnia? 25

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 28Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 2a →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 29
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-29--gaius-valerius-catullus-228718
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 29», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-29--gaius-valerius-catullus-228718.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.