CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 17

latín

O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,

et salire paratum habes, sed vereris inepta

crura ponticuli axulis stantis in redivivis,

ne supinus eat cavaque in palude recumbat;

sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, 5

in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur:

munus hoc mini maximi da, Colonia, risus.

quendam municipem meum de tuo volo ponte

ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,

verum totius ut lacus putidaeque paludis 10

lividissima maximeque est profunda vorago.

insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar

bimuli tremula patris dormientis in ulna.

cui cum sit viridissimo nupta flore puella –

et puella tenellulo delicatior haedo, 15

asservanda nigerrimis diligentius uvis, –

ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,

nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus

in fossa Liguri iacet suppernata securi,

tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam, 20

talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,

ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.

nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,

si pote stolidum repente excitare veternum

et supinum animum in gravi derelinquere caeno, 25

ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 16Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 2 →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 17
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-17--gaius-valerius-catullus-94341a
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 17», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-17--gaius-valerius-catullus-94341a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.