CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 90. Ad Stephanum monachum suum

latín

Si citus acceleras tibi grata negocia, laetor:
Vtque citus redeas, fac citus acceleres;
Accelera reditum, si rem tamen accelerasti.
Quod si poscit adhuc res, habeat spacium:
5Tempus habeto rei tamen illud quod rogitasti,
Quod tamen abbreuia si breuiare potes.
Quod nos a nobis fortuna coegit abesse,
Conqueror et doleo, credo quod ipse doles.
Nam si dolor non est quod carni demitur unguis,
10 Porro quod alter abest iam quoque non dolor est.
Non fuit alterius nisi dimidiata uoluntas
Si de uelle parum defuit alterius.
Dum loquimur, persepe fuit quod cogitat alter
Alterius sermo quatenus anticipet.
15Credo deesse michi, dum desis, dimidium me;
Ergo age, tolle moras ut subito redeas.
Tu mea formabas in forma uerba meumque
Carmen sepe tuo supposui studio.
Si quandoque michi maiora negocia deerant,
20 Ocia pascebas carmine nostra tuo.
O quam iocundo tunc carmine sum recreatus,
Cum michi de talpa Naso nouus recitas;
Nec tamen inuideo, sed sic tua carmina laudo
De talpae quae iam laudibus edideras.
25Ergo salutat te praesentis epistola cartae
Et monet ut redeas: Stephane, tolle moras.
Fac, precor, ut redeas, ut mutuo nos uideamus
Nosque reconcilient altera colloquia.
O michi quam laetam reddet fortuna dietam
30 Te tempestiuum si michi reddiderit.
Sola dies sine te mecum decernitur annus,
Mille dies tecum parua breuisque dies.
Talpa quidem ualeat, specialius ipse ualeto.
De talpa uersus hosque remitte michi.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 9. Ad Girardum scriptorem suumCarmina (Baldericus) — 91. Inuitatio ut quidam se monacharet →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 90. Ad Stephanum monachum suum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-90-ad-stephanum-monachum-suum--baldericus-dolensis-9cfca3
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 90. Ad Stephanum monachum suum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-90-ad-stephanum-monachum-suum--baldericus-dolensis-9cfca3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.