Veris adest tempus, quod amat lasciua iuuentus,
Quae uiciat teneros temperies annos.
Humida prata uirent, humus albicat, arbuta florent
Et uernant passim floribus arua suis.
5Gnauiter ergo meum muniri pectus oportet,
Ne male pro uernis obruar illecebris.