CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 5. Auito diuiti

latín

Diues es et diues quantum potes esse laboras.
Intentus lucris denariis inhias.
Immemor aetatis necnon et nobilitatis,
Denarii formam iam uehementer amas.
5Quippe iuuentutis non est uel nobilitatis
Vt uiuat frugi quilibet e pueris.
Prodigus ut uiuas tibi conuenientius esset
Quam des usure tempora pestiferae.
Ecce tibi fulua distenditur archa monaeta,
10 Iam cumulata gemit, iam tumet aluus ei;
Audio ferrate gemebunda crepundia ciste:
Saltim pregnanti precipe parturiat;
Iam dissolueutur prae pondere flebile lignum,
Ilia marcidule ni uacues fabricae.
15Noli opibus Croesi quas conficis aequiperari;
Quemlibet Hugonem Raheriumue time:
Viuat Amalricus nimium qui congregat aurum,
Nummatos montes qui sibi pauper habet -
Huic aut Raherius uel quilibet obuiet Hugo
20 Et quod Amalricus nunc tolerat toleret.
Si sapit, has habuisse gazas modo penitet ipsum,
Pro quibus afficitur mille miser crucibus.
Esuries peperit quas dicebatur habere;
Vt uomat intactas, esurit ecce iterum.
25Tu quoque, gazarum qui seruulus esse laboras,
Ne cumulare uelis perdere quas metuas.
Stercora stercoribus cunctis superadde diebus,
Si nummos nummis amplius addideris.
Quodsi diues eges, te tota sequatur egestas,
30 Ad mensam esurias, in Ligeri sitias,
Se quecunque tibi res in contraria uertat -
Sed contrarietas duret in hoc quod erit.
Et si uis cautus uitare quod inprecor omne,
Esse coactarum neglige seruus opum.
35Sint tibi diuitiae; non seruus diuitiarum,
Dapsilis esto tuis - attamen adde modum.
Quod seruire tibi moderatos possit in usos,
Abiecto nimio, scilicet illud habe.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 49. Super Radulfum Pictauiensem archidiaconumCarmina (Baldericus) — 50. Super presulem <Durandum> →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 5. Auito diuiti
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-5-auito-diuiti--baldericus-dolensis-573b00
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 5. Auito diuiti», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-5-auito-diuiti--baldericus-dolensis-573b00.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.