CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 4. Auito pro Alexandro

latín

Nomen Alexandri tibi sic et forma cohesit,
Sicut carni unguis, sicut hirudo cuti.
Nomen Alexandri tantum tibi crescit in horas
Quantum boletus sub pluuio tonitru.
5Nomen Alexandri sic tecum perpetuatur
Vt queat esse tuae plurima pars animae,
Nomen Alexandri si quis tibi stillet in aurem,
Rides, exultas, intrepidus trepidas.
Si placare tuam conetur quislibet iram,
10 Dicat: "Alexander", mox sedet ira tibi.
Totus ab incepto subito reuocabere toto,
Si quis Alexandri te faciat memorem.
Nulla tamen merces, mors nulla, pecunia nulla
Reddere te possunt ipsius immemorem.
15Ergo, si potero, supplex huic gratificabor:
Vt tibi gratificer, gratificus ei.
Sunt et Alexandri duo, de quibus est michi sermo:
Iunior esse suum nunc habet, alter abit.
Si quis Alexandrum de quo fit mentio quaerat,
20 Iunior hac nostra ponitur in satira.
Alterius malas predurat tempus et aetas
Et puerum tollit altera barba sibi.
Tu quoque, cui proprie legatur epistola nostra,
Diriuatiuum nomen habes ab auo.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 39. Item de eodemCarmina (Baldericus) — 40. Super Alexandrum Turonensem →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 4. Auito pro Alexandro
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-4-auito-pro-alexandro--baldericus-dolensis-0693f9
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 4. Auito pro Alexandro», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-4-auito-pro-alexandro--baldericus-dolensis-0693f9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.