Quae natura potens uix omnia contulit ulli,
Omnia contulerat haec, Godefrede, tibi:
Formam, diuitias, mores, monimenta nepotum,
Discretum pectus, ingenium locuples,
5Os par ingenio, studii florentis amorem.
Nec tamen ista tibi cuncta tulere mori:
Egregios artus en paruula continet urna.
Remis te genuit, te quoque Remis habet.
Vrbs, uenerare tuum felici puluere felix;
10 Ciues conciuem caelicolae foueant.