Orbi deflendus, tamen et specialiter urbi
Quam Remis dicunt, hic, Godefrede, iaces.
Praecipue lacrimis cleri comitatus opimis,
Hic tandem matris redditus es gremio.
5Remensis populi clerique lucerna Latini,
Omnibus extorques, dum moreris, lacrimas.
Gallia te tanto complexabatur amore
Vt doleat se non occubuisse simul.
Nunc igitur pedibus quibus ire licet gemebunde
10 Te comitatur adhuc planctibus et precibus.