Vade <ergo> subito, citus ut redeas, citus <it>o,
I mea <trade> .. meo carmina cui iubeo.
I........o prudens operarius esto,
Esto lega<tus> impiger atque probus.
5Hunc a.. dictis, quantum potes, allice uerbis,
Vt melius poteris, me sibi gratifica.
Ipse uices nostras tamen improbitate remota
Me sibi commendans callidus anticipa.
Venatus uultum, uenatus uerba loquentis
10 Intima corda uiri scito referre michi.
Si potes, hunc adduc, sin autem, carmina mittat,
Vt saltem quem non quibo uidere legam.