CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 25. Inscriptiones subnotatis defunctis competentes

latín

Splendidus ex atauis, atauorum splendor et ipse,
Gente Britannus homo conditur hoc tumulo.
Hic, armis, patria, natis cum matre relictis,
Dux modo, continuo de duce fit monachus.
5Metropolitanae sedi, quia uixit honeste,
Cui Dolus est nomen, presul hic eligitur,
Vt quibus extiterat consul, de consule presul,
Praesul quam consul consuleret melius.
Ad papam uenit; sacrari poscit ab ipso;
10 Quod dum differtur, in domino moritur.
Ponitur hic cultor et religionis amator,
Quemque dolent Britones, sancta Sophia fouet.
Si queras nomen, nomen sibi scito Iohannem,
Sique diem mortis, da decimam decimi.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 248.Carmina (Baldericus) — 250. →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 25. Inscriptiones subnotatis defunctis competentes
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-25-inscriptiones-subnotatis-d--baldericus-dolensis-626d8e
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 25. Inscriptiones subnotatis defunctis competentes», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-25-inscriptiones-subnotatis-d--baldericus-dolensis-626d8e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.