CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 204. Versus Odonis ad abbatem

latín

Hanc, Baldrice, tibi mittit tuus Odo salutem,
A te rescribi quam cupit ipse sibi.
Nuper, amice, tuum tenui legique libellum;
Credere uix potui temporis huius opus.
5Tantum pondus erat uerbis, facundia tanta,
Posset ut hec credi composuisse Maro.
Inter amicorum scribi me nomina sperans
Deuolui librum terque quaterque tuum.
Vel leuis ulla mei non est ibi mentio facta;
10 Commouit mentem res nimis ista meam.
Scilicet indignum me, uir facunde, putasti,
Carmine quem uelles perpetuare tuo.
Attamen Vrna, Lepus, Coruus quoque, Cancer, Aselli,
In celo stelle te quoque teste nitent
15Et post tantorum tot nomina clara uirorum
Viles bestiole celica regna tenent.
Me quoque multorum post nomina clara uirorum
Fac tua celestis pagina suscipiat;
Hereat in libri, rogo, margine disticon unum,
20 Inscriptus ualeat quo tuus Odo legi.
Si meritis precibusque meis quesita negabis,
Extorquebo tamen inprobitate mea.
Hec mea sepe tibi triuialia carmina mittam;
Sic indignanti, quod precor, excutiam.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 202. Ad Willelmum LisoiensemCarmina (Baldericus) — 205. Radulfo Cenomannensi →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 204. Versus Odonis ad abbatem
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-204-versus-odonis-ad-abbatem--baldericus-dolensis-546f7a
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 204. Versus Odonis ad abbatem», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-204-versus-odonis-ad-abbatem--baldericus-dolensis-546f7a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.