CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 198. De tempestate

latín

Tempestas oritur; obducunt ethera nubes;
Aer densatus intonuit modicum.
Ad sua formice pernices castra recurrunt.
Obliquis celum tramitibus radiat.
5Nec tamen hac satis est pro tempestate timendum;
Clara dies aderit post modicam pluuiam.
Quid michi significet tempestas signaque, noui:
Iuppiter et Iuno nunc ineunt thalamos.
Hanc tempestatem si gens pauefacta refellit,
10 Hanc ego complector, hec michi sit propria;
Hec michi tempestas haut est grauis, haut odiosa,
Nec michi portendit difficiles aditus.
Ergo secunda ueni, tempestas accelerata;
Iam tempestiuos non renuam monitus.
15Te ueniente quidem discam secreta deorum
Et, michi quid sit opus, te redeunte legam.
Nam post secessus nubis reditusque choruscos
Te quoque tranquilla spero quiete frui.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 197. Ad GeraldulumCarmina (Baldericus) — 1oo. Ad eundem Godefredum →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 198. De tempestate
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-198-de-tempestate--baldericus-dolensis-8c5c85
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 198. De tempestate», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-198-de-tempestate--baldericus-dolensis-8c5c85.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.