CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 191.

latín

Carmen inurbanum, nulla fornace recoctum, Misi; mitto iterum quod tibi rus sapiat.
Rus colimus, mulgemus oues, armenta minamus;
Vrbis rus nobis abstulit offitium.
5Nos fora nescimus, nescimus castra subire;
Ruris delitias nos numeramus oues.
Quisquis in urbe manet nouit quicquid fit in orbe,
Vrbs prior agnouit quicquid in orbe nouum.
Nos auium uaria letamur garrulitate,
10 Nos uoces ouium nouimus atque boum;
Nos tamen interdum tibicinis ore iocamur,
Interdum ceras deterimus radio;
Nos pastorali gaudemus sepe cicuta,
Que tamen et nostros mulceat agricolas.
15Musa tamen ieiuna mea est, ieiunus ego sum;
Nullus me pauit Tullius aut Socrates.
Vt tibi rescribam tu sedulus exigis a me
Carminibusque tuis carmina nostra rogas.
Improbus exactor subtili calliditate,
20 Temptas Entellum tu uelut ipse Dares;
Ictus et cestus ita uis cognoscere nostros
Meque quibus tuear noscere uis manibus,
Qualis ego uel quantus ego quantumue disertus
Vel quibus incedam uaticinans pedibus.
25Inter grammaticos uix ultimus ipse resedi,
Armis grammatice munior ad modicum.
Nescio socraticos, auctorum nescio libros,
Nam de philosophis mentio nulla michi.
Numquam doctorum subsellia me celebrarunt,
30 Pulpita nec uatum scandere dignus eram.
Quae cum reptilibus repebat nostra camena
Hesit humi nec adhuc pigra uolare potest.
Fatum uel fato melior fortuna deusue
Quod me plus docuit prestitit ingenium;
35Prestitit ingenium quo nossem uoluere libros,
Abdita quo pateant prestitit ingenium.
Attamen ille meus pauset dum pace magister
Toto qui studio me puerum docuit,
Qui mox a primis michi signauit rudimentis
40 Qualiter ex paucis plurima conicerem,
Qualiter in breuius restringere plurima possem,
Qualiter ex alio fingere possem aliud.
Ille mei primus maculam detersit ocelli.
Adfuit et studium quod iuuat ingenium;
45Ingenium dormit quod nullus adiuuat usus,
Lima prudentis indiget ingenium.
Edocuit quedam me sic elementa magister,
Plurima collegi qui modicum audieram.
Attamen est modicum quod ego tibi "plurima" dico,
50 Nam modicum credas quicquid ego sapio.
Palpando gradior lippusque sequor preeuntes
Et uelut in glacie sepe labo properans.
En quod dest de me, quod sentio quodque fatendum
In medium duxi; nil tego, crede michi.
55Si talem sotium, si talem queris amicum,
Respondebo tibi: scriptito simpliciter.
Grandis Rotbertus michi sis, Rotbertulus illis
Qui sibi depingunt grande supercilium.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 19. Epitaphium super Hoelum CenomannensemCarmina (Baldericus) — 192. Duci Rotgerio →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 191.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-191--baldericus-dolensis-f7322b
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 191.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-191--baldericus-dolensis-f7322b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.