CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 18. In rotulo Cenomannensi

latín

Singultus duplices rotularis pagina profert:
Primum nanque Iohel, denique fleuit Hoel.
Abbas alter erat, alter fuit ordine presul;
Hi Cenomannis sol scilicet extiterant.
5Hos quoque morte pari modico Deus attigit ambos,
Vt sint translati sidera magna poli.
Amborum pariter nobis exempla refulgent,
Ambo nunc nostras irradient tenebras.
Si uero maculas dedit illis quilibet error,
10 Erroris ueniam cunctipotens det eis.
Interea, tantis urbs desolata patronis,
Pro te funde preces atque memento tui.
Elige quos mauis, tamen elige qui tibi prosint,
Quorum subiectis proficiat regimen,
15Quorum sermo duo tibi testamenta propinet,
Caelebs caelicolis uita coaptet eos.
Haec rescripta tibi transmittunt Burguliani,
Pro te premissis quas decuit precibus.
Te quoque fraternae pietatis uiscera cogant:
20 Commendes nostros nosque precando Deo.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 179. De CiceroneCarmina (Baldericus) — 180. De eodem →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 18. In rotulo Cenomannensi
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-18-in-rotulo-cenomannensi--baldericus-dolensis-b79f77
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 18. In rotulo Cenomannensi», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-18-in-rotulo-cenomannensi--baldericus-dolensis-b79f77.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.