Andegauus populus casu concussus acerbo
Magnum conciuem flebilis hic posuit.
Hic ergo, Radulfe, iaces, ditissimus olim,
Andegaue plebis portio non modica.
5Tu tamen in Christo tua largiter exposuisti,
Quod Deus et melius nunc tibi retribuat.
Sol matutinus Maique dies duodenus,
Heu, nimium properas intulit exequias.