CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 135. Ad eandem pro cappa quam sibi promiserat

latín

Quam peto, quam petii, si reddas, Adela, cappam
Quae deceat dantem, deceat simul accipientem,
Nulla michi maior, melior michi femina nulla;
Nam regina michi tu fies ex comitissa.
5Te quoque maiorem formabunt carmina nostra,
Carmine tu nostro latum spargeris in orbem
Vt te nosse queat et Ciprus et ultima Tile
Aethiopes, Indi Getulus et insula quaeque.
Grandia dico quidem, sed grandia dicere noui
10Ex quo materiam michi sumpsi de comitissa.
Ipsa michi carmen, calamum michi suggeris ipsa,
Ipsa dabis flatus, os ipsa replebis hiulcum;
Emeritas soluis mercedes ipsa poetis
Tu cogis uates taciturnos esse loquaces.
15Ergo tuum uatem, comitissa, reuise loquentem
Et refer, o domina, scribenti praemia cappam,
Cappam quae Frigium rutilans circumferat aurum,
Cappam quae gemmis ambitum pectus honestet,
Vt te habeat pectus, haec dum superinduet artus,
20Cappam quae precium comitissae praeferat instar,
Quam merito ualeam comitissae dicere cappam.
Sicut et excellis reginas et comitissas,
Sic reginarum comitissarumque lacernas
Hoc excellat opus, quod te super astra perennet.
25Magna peto, si non maiora rependere nosses;
Ipsa pusillanimes fastidis parua petentes.
Non nimis alta peto, non ad nimis ima relabor.
Quolibet ornatu debes ornare ministros
Et ditare simul thesauros aecclesiarum.
30Id petiisse meum est, id te praestare tuum sit.
Sic mihi responde iuri ut faueas utriusque,
Et caue ne desit etiam sua fimbria cappae.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 133. In mensa itinerariaCarmina (Baldericus) — 136. Ceciliae regis Anglorum filiae →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 135. Ad eandem pro cappa quam sibi promiserat
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-135-ad-eandem-pro-cappa-quam--baldericus-dolensis-549a6a
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 135. Ad eandem pro cappa quam sibi promiserat», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-135-ad-eandem-pro-cappa-quam--baldericus-dolensis-549a6a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.