CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 114. Ad Bernerium monachum

latín

Berneri noster quem fama benigna perornat,
Nostrum suscipias ipse benignus aue.
Ipse benignus aue rescribas, quaeso, roganti;
Quaeso, rescribas, attamen ipse ueni.
5Si quod rescribes nostra recitabis in aure,
Versibus inde tuis gratia maior erit.
Colloquium de te, de te desidero carmen:
Vt neutrum desit, illud et illud agas.
Olim de nostro quod scripsi flendo nepote
10 Tempus abit quod habes; ergo remitte michi.
Illud enim tantae fore iudico simplicitatis
Vt nichil hoc habeat cur relegatur opus.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 113. Ad puerum mirandi ingeniiCarmina (Baldericus) — 115. Propter eum qui non redibat →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 114. Ad Bernerium monachum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-114-ad-bernerium-monachum--baldericus-dolensis-010f77
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 114. Ad Bernerium monachum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-114-ad-bernerium-monachum--baldericus-dolensis-010f77.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.