CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 101. Ad diem in qua letatus est

latín

Haec michi festa dies festis coeunda diebus,
Qua michi prouenit pariter mea tota uoluntas.
Ista dies numeranda michi meliore lapillo
Quam fuit annorum numeranda dieta meorum;
5Istius una quidem michi contulit hora diei
Quod michi collatum uix credas mille diebus.
Ausus non fueram sperare quod intulit ultro
Fatum uel fato melior fortuna secunda.
Ista dies igitur michi felix et ueneranda,
10Quae me felicem felici sorte beauit.
Matutinus ego tabulas grafiumque pararam,
Inuitaturus nostras ex more camenas.
Ergo solus eram solusque uacare solebam,
Cum michi Letaudum puer intulit unus adesse.
15Gratulor ad nomen, michi nominis auspicor omen,
Vocibus alludo (soleoque eludere voces),
Aio: "laetandum tribuet mihi strenuus hospes,
Nam quid Laetaudus nisi letos est pariturus?
Hospitium sibi nos, se nobis praebeat ipse.
20Clericus optimus est, ipsum monachum faciemus".
Intrat, consedit, loquimur quod utrumque deceret;
Tunc, non ambagum multis anfractibus usus,
Absque labore graui sermone meo monachaui,
Nec prece, nec precio, neque me cruciando redemi.
25Ista dies ergo semper michi festa diescat
Et semper felix et semper prospera crescat.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 10. Ad eum qui carmina missa mutuo acceperatCarmina (Baldericus) — 102. Amico quem antea non uiderat →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 101. Ad diem in qua letatus est
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-101-ad-diem-in-qua-letatus-es--baldericus-dolensis-c34441
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 101. Ad diem in qua letatus est», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-101-ad-diem-in-qua-letatus-es--baldericus-dolensis-c34441.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.