CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlcuinus

Alcuinus · Medieval

Carmina (Alcuinus) — V. In sacrum Codicem jussu Avae scriptum.

latín

(0730D)
Hunc ancilla Dei jam jusserat Ava libellum
(0731A)Scribere prae magno Domini deducta timore
Ad decus Ecclesiae, propriam simul inque salutem
Omnia florigeri pandit primordia mundi,
Eventusque simul saeculi per tempora longa:
Quae dedit omnipotens homini et praecepta salutis,
Omnia celsithroni nec non miracula Christi,
Et spem perpetuae post haec quoque saecula vitae;
Continet iste etiam Codex haec omnia solus:
Idcirco in magno semper habeatur honore.
Da, rogo, Christe potens, aeternae praemia vitae,
Daque tuae famulae, quae scribere jusserat istum,
Ut requiem post hanc vitam mereatur habere
Perpetuam, numero sanctorum juncta per aevum.

Sigue explorando

Por su autor
Alcuinus · 282 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Alcuinus) — Monitum praevium.Carmina (Alcuinus) — VI. IN MONASTERIO S. NABORIS. →

Expediente

Autor
Alcuinus
Título
Carmina (Alcuinus) — V. In sacrum Codicem jussu Avae scriptum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-alcuinus-v-in-sacrum-codicem-jussu-avae--alcuinus-116c6a
Cita recomendada
Alcuinus, «Carmina (Alcuinus) — V. In sacrum Codicem jussu Avae scriptum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-alcuinus-v-in-sacrum-codicem-jussu-avae--alcuinus-116c6a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.