CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlcuinus

Alcuinus · Medieval

Carmina (Alcuinus) — INSCRIPTIONES SACRI CODICIS.

latín

Nomine Pandecten proprio vocitare memento
Hoc corpus sacrum, lector, in ore tuo.
(0728A)Quod nunc a multis constat Bibliotheca dicta:
Nomine non proprio, ut lingua Pelasga docet.
Inque hoc dicta Dei conduntur mystica summi,
De quibus egregius vates in ore canit (Psal. CXVIII):
Est mihi lex Domini dulcis super omnia mella,
Charior atque auri millia multa super.
Strenuus hanc Domini famulus custodiet arcem,
Cui merces coeli perpes in arce manet.
Codicis illius quot sunt in corpore sancto
Depictae formis litterulae variis;
Mercedes habeat, Christo donante, per aevum
Tot Carolus rex, qui scribere jussit eum.
Haec dator aeternus cunctorum, Christe, bonorum,
Munera de donis accipe sancta tuis.
Quae tibi devoto Carolus rex pectore supplex
(0728B)Nominis ad laudem obtulit ecce tui.
Quem tua perpetuis conservet dextra diebus,
Ut felix tecum vivat in arce poli.

Sigue explorando

Por su autor
Alcuinus · 282 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Alcuinus) — INSCRIPTIONES ALIAE LOCORUM SACRORUM.Carmina (Alcuinus) — IV. In codicem jussu Gerfridi episcopi scriptum. →

Expediente

Autor
Alcuinus
Título
Carmina (Alcuinus) — INSCRIPTIONES SACRI CODICIS.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-alcuinus-inscriptiones-sacri-codicis--alcuinus-6af90d
Cita recomendada
Alcuinus, «Carmina (Alcuinus) — INSCRIPTIONES SACRI CODICIS.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-alcuinus-inscriptiones-sacri-codicis--alcuinus-6af90d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.