Haec domus alma Dei flammis crepitantibus olim
Arsit, et in cineres tota redacta fuit [ Lamb., ruit];
Sed miserante Deo, Radon venerabilis abba
Construxit melius, ac renovavit eam.
(0741B)Plurima praesenti domui ornamenta ministrans,
Exornans totam muneribusque sacris.
Cancellis aras voluit vestire metallis,
Vedasti fabricans sarcophagumque Patris.
Pallia suspendit parietibus atque lucernas,
Addidit, ut fieret lumen in aede sacrum.
210 Officiis Domini fecit quoque vasa sacrata
Argento, nec non aurea tota quidem.
Induit altaris speciosa veste ministros,
Ut foret egregium semper ubique decus.
Omnia mellifluo Christi devotus amore
Restaurans opera, vir pius, in melius.
Pro quo quisque legas titulos, rogitare memento,
Adjuvet utque illum gratia summa Dei.