Haec, Benedicte, tibi, pius abba monachus,
Confessor vester, tecta dicata manent.
(0774A)Turba monachorum celebrat te sancta per orbem,
Quorum vita fuit famine scripta tuo.
Te quoque sancta cohors fratrum specialiter istic,
Assiduis precibus, laudat, honorat, amat;
Haec quibus aula patet nocturno tempore semper,
Hic orare docet, fundere et hic lacrymas.
Horum, sancte Pater, precibus hic semper adesto.