Hanc aulam Domini servat tutela Mariae,
Cui veneranda rudis sacrantur culmina templi,
Et nova consurgunt sacris vexilla triumphis.
(0762D)Hac celebratur honor sacrae genitricis in aula,
Quae verum genuit lumen de lumine Patris,
Quem clamant Titan almo spiramine vates.
Femina praepollens, tu sacra puerpera virgo,
Audi clementer populorum vota precantum,
Marcida qui riguis humectant imbribus ora,
Ac genibus tundunt curvato poplite terram:
Dum veniam fuso lacrymarum fonte merentur,
Et crebris precibus delent peccamina vitae.
Haec, inquam, virgo, coelesti pignore foeta,
Edidit ex alvo salvantem saecula regem,
Imperium mundi solus qui jure gubernat,
(0763A)Ut dudum angelico discit virguncula fatu,
Cum Pater altisonus Gabriel misisset ab astris.
Haec fuit, egregius quam promit carmine vates,
Qui Solymis quondam dives regnavit in arvis:
220 Hortus conclusus florenti in vertice vernans.
Fons quoque signatus coelesti gurgite pollens;
Necnon et turtur tremulus. Cui praescius infit
Angelus: En sobolem generabis, virgo, perennem,
Atque puerperium paritura puerpera gignens
Filius Altithroni faustus vocitetur in aevum ·
Spiritus e coelo veniet sanctissimus in te,
Virtus ecce tuo confert umbracula cordi.
Patris obumbrabit te, Virgo, celsa potestas.
Quo dictu matri turgescunt viscera foetu,
Qui genitus mundum miseranda labe resolvit,
(0763B)Atque crucifixus polluta piacula tersit.