CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlcuinus

Alcuinus · Medieval

Carmina (Alcuinus) — CIII. De eodem Magnulfo abbate.

latín

Empserat hanc mensam Magnulf venerabilis abbas,
(0753A)Atque emptam Patri Benedicto tradidit illam,
Ut foret emptori cum Patre in saecula merces.
Hanc tamen ecclesiam sacrari jusserat ille
Clavigero coeli Petro jam principe magno,
Atque pii pariter Benedicti nomine Patris,
Illius ut regerent precibus per saecula vitam,
Atque animae requiem [rogitassent] ambo perennem.
Tu quoque, qui titulum recitas, rogitare memento,
Obsecro pro Patre Magnulfo, lector amice.
Te quoque conservet Christi clementia semper.
Protegat atque regat clementer haec loca Christus.
Laus, honor et virtus istic sit semper et illic.

Sigue explorando

Por su autor
Alcuinus · 282 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Alcuinus) — CII. De Magnulfo abbate.Carmina (Alcuinus) — CIX. Ad locum e quo ad mensam legitur. →

Expediente

Autor
Alcuinus
Título
Carmina (Alcuinus) — CIII. De eodem Magnulfo abbate.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-alcuinus-ciii-de-eodem-magnulfo-abbate--alcuinus-a566a5
Cita recomendada
Alcuinus, «Carmina (Alcuinus) — CIII. De eodem Magnulfo abbate.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-alcuinus-ciii-de-eodem-magnulfo-abbate--alcuinus-a566a5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.