(0797B)
Nunc cuculus ramis etiam resonavit in altis;
Florea versicolor pariet nunc germina tellus.
Vinea Bacchiferas tradit de palmite gemmas,
Suscitat et vario nostras modulamine mentes
Indefessa satis rutilis luscinia ruscis.
Et sol signiferi medium transcendit in orbem,
Et Phoebus vicit tenebrarum regna refulgens;
Atque natans ad vos pelagi trans aequora magni,
Albini Patris deportat charta salutem;
Moenibus Euboricae habitans tu sacra juventus.
Fas idcirco, reor, comprendere plectra Maronis,
Somnigeras subito te nunc ex ore camenas,
(0797C)Carminibusque sacris naves implere frenosum.
Talia namque placent vestro quia munera Patri,
Qui nunc egregias regalibus insonat artes
Auribus, et Patrum ducit per prata sequentem,
Praepulchro sophiae regnantem stemmate celsae.
Tu quoque, tu Patri nimium dilecta juventus,
Tu soboles vitae, patriae laus et decus omne,
Aetheriis sophiae feliciter utere donis;
Ut tibi permaneat merces et gloria semper.
Ebrius injiciat vobis neu vincula Bacchus,
Mentibus inscriptas deleat neu noxius artes:
Nec vos Cretensis depellat ab arce salutis
Improbus ille puer, stimulis armatus acutis.
Nec vos luxivagus raptet per inania mundus,
Vortice submergens vitalia pectora nigro:
(0797D)Sed praecepta sacrae memores retinete salutis,
Dulcisono Christum resonantes semper in ore.
Ille cibus, potus, carmen, laus, gloria vobis
Sit, rogo, qui vobis tribuat felicia regna,
Atque suis sanctis jungat per aethera semper.