Lector, casses catholice
Atque obses anthletice,
Tuis pulsatus precibus
Obnixe flagittantibus
5Ymnista carmen cecini
Atque rem sponsam reddidi,
Sicut pridem pepigeram.
Quando profectus fueram
Usque diram Domnoniam
10Per carentem Cornubiam
Florulentis cespitibus
Et foecundis graminibus,
Elementa inormia
Atque facta informia
15Quassantur sub aetherea
Convexi celi camara,
p. 525|Dum tremet mundi machina
Sub ventorum monarchia.
Ecce, nocturno tempore,
20Orto brumali turbine,
Quatiens terram tempestas
Turbabat atque vastitas,
Cum fracto venti federe
Bacharentur in aethere
25Et rupto retinaculo
Desevirent in saeculo.
Tum libertate potita
Et servitute sopita
Spissa statim spiramina
30Duelli ducunt agmina,
Quibus bis sena nomina
Indiderunt volumina.
Horum archon, atrociter
Fumam verrens, ferociter
35Furibundus cum flamme
Veniebat a cardine,
Unde Titanis torrida
Labuntur luminaria;
Cumque flatus victoriae
40Non furerent ingloriae,
Tremebat tellus turbida
Atque eruta robora
Cadebant cum verticibus
Simul ruptis radicibus.
45Neque guttae graciliter
Manabant, sed minaciter
Mundi rotam rorantibus
Umectabant cum imbribus.
Cum praepollenti pluvia
50Essent referta flumina,
Turbo terram teretibus
Grassabatur grandinibus,
Quae catervatim caelitus
Crebrantur nigris nubibus.
55Neque caelorum culmina
Carent nocturna nebula,
Quorum pulchra planities
Perlucebat ut glacies,
Donec nimbo ac nubibus
60Torve teguntur trucibus.
Nam tenebrescunt turbine
Disrupto rerum ordine
Germanae Phoebi numina
Atque praeclara lumina;
65Neque flagrabat flammiger
Ductor dierum Lucifer,
Sicut solet sepissime
Auratum sidus surgere,
Sed caecatus caligine
70Velud furva fuligine.
p. 526|Plaustri plane pulcherrima
Non conparent curricula
Aquilonis a circio
Cursum servantis sedulo,
75Ac totidem torrentibus
Septem latet lampadibus
Pliadis pulchra copula
Ab Athlantis prosapia:
Haec conscendunt per ethera
80Ab ortu solis sidera.
Tunc pari lance limpida
Librae torpebat trutina;
Zodiacus cum cetera
Cyclus fuscatur caterva,
85Quem Mazaroth reperimus
Nuncupari antiquitus,
Bis senis cum sideribus
Per Olimpum lucentibus;
Nec radiebat rutulus,
90Sicut solebat, Sirius,
Quia nubis nigerrima
Abscondunt polos pallia.
Attamen flagrant fulmina
Late per caeli culmina,
95Quando pallentem pendula
Flammam vomunt fastigia,
Quorum natura nubibus
Procedit conlidentibus,
Necnon marina cerula
100Glomerantur in glarea,
Qua inruit inruptio
Ventorum ac correptio.
Per pelagi itinera
Salsa spumabant equora,
105Cum bulliret brumalibus
Undosus vortex fluctibus;
Oceanus cum molibus
Atque diris dodrantibus
Pulsabat promontoria
110Suffragante victoria:
Sic turgescebat trucibus
Pontus ventorum flatibus
Infligendo flaminibus
Scopulosis marginibus.
115Quid dicam de ingentibus
Altithroni operibus,
Quae nullus nequit numero
Conputare in calculo?
En, multa in miraculo
120Nunc apparent propatulo:
p. 527|Clara Christi clementia
Per haec facta recentia!
Cum quarta gallicinia
Quasi quarta vigilia
125Suscitarent sonantibus
Somniculosos cantibus,
Tum binis stantes classibus
Celebramus concentibus
Matutinam melodiam
130Ac synaxis psalmodiam:
En, statim fulcra flamine
Nutabant a fundamine;
Tigna tota cum trabibus
Tremibunda ingentibus
135Vacillabant ab omnibus
Aulae pulsata partibus.
His tantis tempestatibus
Ac terrorum turbinibus
Nostra pavent precordia,
140Tot monstrorum prodigia
Quando cernebant lumina:
Tectorum laquearia
Horrisonis fragoribus
Concuti ac creporibus.
145Tum tandem cursu caterva
Confracta linquens limina
Portum petit basilicae
Populante pernicie:
Hic pelluntur pericula
150Per Matris adminicula!
Quidam discrimen † duobus
Devitantes cum saltibus
Per devexa ac lubrica
Clivosi ruris latera
155Metuebant magnopere
Casam contritam crepore.
Porro cum tetrae tenebrae
Preterissent et latebrae
Fatescente velamine
160Orto iubaris lumine,
Scissa ceca caligine
Quasi mortis imagine,
Tunc videns ab ecclesia
Tigilli fusa fragmina,
165'En, inquam, noctis horrida
Nunc apparent spectacula!
Ecce, casae cacumina
Cadebant ad fundamina,
p. 528|Qua solebant lautissimae
170Sumi dulces deliciae!
En, genestarum aprica
Frondosarum velamina
Pelluntur parietibus
Flabrorum arietibus!
175Heu! tectorum tutamina
Prosternuntur in platea;
Ecce, crates a culmine
Ruunt sine munimine!
Flatus saevi spiramina
180Haec fecerunt ludibria.
Et nisi natalicia
Pauli sancti sollemnia
Tuerentur trementia
Timidorum precordia,
185Forsan quassato culmine
Quateremur et fulmine,
Quemadmodum crudeliter
Novies binos circiter
Propalant evangelica
190Trini Tonantis famina
Turris fregisse fragmina
Cum inmensa maceria.
Ergo Christo in commune
Adempti a discrimine
195Grates dicamus dulciter
Manenti inmortaliter!
Doxa Deo ingenito
Atque gnato progenito
Simul cum sancto superna
200Flatu regenti saecula!