CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHieronymus

Hieronymus · Medieval

Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. I.

latín

Osculetur me osculo oris sui:
quia meliora sunt ubera tua vino,
fragrantia unguentis optimis.
Oleum effusum nomen tuum:
ideo adolescentulae dilexerunt te.
Trahe me,
post te curremus.
Introduxit me rex in cellaria sua:
exsultabimus, et laetabimur in te:
Memores uberum tuorum super vinum:
recti diligunt te.
Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem,
sicut tabernacula Cedar,
sicut pelles Salomonis.
Nolite me considerare quod fusca sim,
quia decoloravit me sol:
Filii matris meae pugnaverunt contra me,
posuerunt me custodem in vineis:
vineam meam non custodivi.
Indica mihi, quem diligit anima mea:
ubi pascas, ubi cubes in meridie,
ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum:
Si ignoras te, o pulchra inter mulieres,
egredere, et abi post vestigia gregum,
et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum. (1286C)
Equitatui meo in curribus Pharaonis
assimilavi te, amica mea.
Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis:
collum tuum sicut monilia.
Murenulas aureas faciemus tibi,
vermiculatas argento.
Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suum:
Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi
inter ubera mea commorabitur.
Botrus Cypri dilectus meus mihi,
in vineis Engaddi.
Ecce tu pulchra es, amica mea,
ecce tu pulchra es,
oculi tui columbarum.
Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus.
Lectulus noster floridus:
Tigna domorum nostrarum cedrina,
laquearia nostra cupressina.

Sigue explorando

Por su autor
Hieronymus · 7 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. II. →

Expediente

Autor
Hieronymus
Título
Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. I.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-canticum-canticorum-hieronymus-cap-i--hieronymus-0cb621
Cita recomendada
Hieronymus, «Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. I.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-canticum-canticorum-hieronymus-cap-i--hieronymus-0cb621.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.