(e Poeseos Latinae speciminibus)
An dormitis adhuc? Animos ecquando viriles
Sumitis? Heu lassos nonne jacere pudet
Finitimis coram? Velut altâ in pace sedetis,
Dum patriae ob fines undique bella fremunt.
Scutum quisque tenens invadat fortiter hostem,
Extremam in mortem fortiter arma vibret.
Gloria summa viro est, dextrâ petiisse feroce
Pro patriâ, et gnatis, conjuge proque piâ
Hostes . Certa manet mors quemvis, fila severae
Ut ducunt Parcae. Quisquis in arma ruat
Protendens hastam, protectus fortia scuto
Pectora, dum Mavors proelia saeva ciet.
Fata vetant, mortem quemquam effugisse viroi
Ducat uta summis nobile stemma Diis.
Si tamen evasit bellum, hastarumque fragorem,
Corripit ignavum Parca repente domi,
Atque is non memori populo lugebitur unquam,
Dives at ut pauper fortem obiisse dolent.
Magnanimo moriente viro gens tota dolebit,
Quem vivum cultû Dîs habuere parem.
Illum pro turri validâ gens omnis habebat,
Qui, quod multorum est, sustinet unus opus.