1Nouem Iouis concordes filiae sorores
2Gell. XVII 21, 45 eodemque anno [519 a.u.c. 235 a.Ch.n.] Cn. Naeuius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro de poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo idque ipsum Naeuium dicere in eo carmine, quod de eodem bello scripsit.
3Scopas atque uerbenas sagmina sumpserunt.
4Manius Valerius
consul partem exerciti in expeditionem
ducit.
5fames acer augescit hostibus ...
6apud emporium in campo hostium pro moene
7Inerant signa expressa, quomodo Titani,
bicorpores Gigantes magnique Atlantes
Runcus ac Purpureus filii Terras
8amborum uxores
noctu Troiad exibant capitibus opertis,
flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis.
9Seru. Dan. Aen. X 712 Prochyta ... hanc Naeuius in primo belli Punici de cognata Aeneae nomen accepisse dicit.
10Eorum sectam sequuntur multi mortales ...
multi alii e Troia strenui uiri ...
ubi foras cum auro illinc exibant.
11Seru. Dan. Aen. I 170 nouam ... rem Naeuius bello Punico dicit, unam nauem habuisse Aeneam, quam Mercurius fecerit.
12Res diuas edicit, praedicit castus.
13Schol. Verg. Aen. Cod. Paris. lat.7930 saec. XI ad Aen. VII 123 Anchises fatorum arcana reliquit] hoc autem non praedixit Anchises, sed Celaeno: unde uel catasiopomenon intellegendum est uel diuinitatem Anchisae assignat, qui ubique diuinus dicitur. Naeuius enim dicit Venerem libros futura continentes Anchisae dedisse, unde reliquit aut mandauit significat aut libros reliquit qui haec responsa continebant.
14Senex fretus pietati deum adlocutus
summi deum regis fratrem Neptunum
regnatorem marum
15Siluicolae homines bellique inertes
16Macrob. VI 2, 31 in principio Aeneidos tempestas describitur et Venus apud Iouem queritur ... hic locus totus sumptus a Naeuio est ex primo libro Punici belli. illic enim aeque Venus Troianis tempestate laborantibus cum Ioue queritur, et secuntur uerba Iouis filiam consolatis spe futurorum.
17Seru. Dan. Aen. I 198 et totus hic locus de Naeuio belli Punici libro translatus est.
18ei uenit in mentem hominum fortunas.
19patrem suum supremum optumum appellat.
20summe deum regnator quianam genus odisti?