CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Dousa

Ianus Dousa · Barroco

Basia (Dousa) — Carmen XII.

latín

Vita mihi, sed morte ipsa crudelior Ida:
Atque eadem luce hac, lux, mihi chara magis:
Cur promissa mihi quoties te basia posco,
Illicet oppositâ contegis ora manu?
5Quantum pauca dares, erat, ut mihi basia? quantum
Haec, erat, ut sineres vel tibi pauca dari?
An data ne mediis intercipiantur ab auris,
Inque Notos abeant non benè iuncta, times?
Pone metum: nobis haec cautio prima futura est,
10Perdita ne possis ulla fuisse queri.
Tu modò labra meis include tenacia labris,
Et me tricenis imbue basiolis:
Sed quae concharum nexu potiora beato
Esse Diis possint omnibus invidiae.
15Immoriensque meis demum sine mente labellis,
Dic, animae reddam te tibi flore meae.
Reddam animae te flore tibi, reducique susurro,
Vive meo, dicam, munere, vive mea.
Si tamen interea si quod tibi se fugitivum
20Surpuerit tacito tramite basiolum,
Unius, Ida, loco capies mox basia centum:
Sic poterunt labris nulla perire tuis.
Quin & rem iusta libeat si expendere lance,
Iam tua sunt lucro damna futura tibi.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Dousa · 28 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Basia (Dousa) — Carmen XI.Basia (Dousa) — Carmen XIII. →

Expediente

Autor
Ianus Dousa
Título
Basia (Dousa) — Carmen XII.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-basia-dousa-carmen-xii--ianus-dousa-ec59d5
Cita recomendada
Ianus Dousa, «Basia (Dousa) — Carmen XII.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-basia-dousa-carmen-xii--ianus-dousa-ec59d5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.