CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Ausonius lectori salutem

latín

Ausonius genitor nobis, ego nomine eodem:
qui sim, qua secta, stirpe, lare et patria,
adscripsi, ut nosses, bone vir, quicumque fuisses,
et notum memori me coleres animo.
Vasates patria est patri, gens Haedua matri 5
de patre, Tarbellis set genetrix ab Aquis,
ipse ego Burdigalae genitus: divisa per urbes
quattuor antiquas stirpis origo meae.
hinc late fusa est cognatio; nomina multis
ex nostra, ut placitum, ducta domo veniant: 10
derivata aliis, nobis ab stemmate primo
et non cognati, sed genetiva, placent.
set redeo ad seriem. genitor studuit medicinae,
disciplinarum quae dedit una deum.
nos ad grammaticen studium convertimus et mox 15
rhetorices etiam, quod satis, attigimus.
nec fora non celebrata mihi, set cura docendi
cultior, et nomen grammatici merui
non tamen grande quidem, quo gloria nostra subiret
Aemilium aut Scaurum Berytiumve Probum, 20
sed quo nostrates, Aquitanica nomina, multos
conlatus, set non subditus, adspicerem.
Exactisque dehinc per trina decennia fastis
deserui doctor municipalem operam,
aura et Augusti palatia iussus adire 25
Augustam subolem grammaticus docui,
mox etiam rhetor. nec enim fiducia nobis
vana aut non solidi gloria iudicii.
cedo tamen fuerint fama potiore magistri,
dum nulli fuerit discipulus melior. 30
Alcides Atlantis et Aeacides Chironis,
paene Iove iste satus, filius ille Iovis,
Thessaliam Thebasque suos habuere penates:
at meus hic toto regnat in orbe suo.
cuius ego comes et quaestor et, culmen honorum, 35
praefectus Gallis et Libyae et Latio
et, prior indeptus fasces Latiamque curulem,
consul, collega posteriore, fui.
Hic ergo Ausonius: sed tu ne temne, quod ultro
patronum nostris te paro carminibus. 40

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Ausonii de XII Caesaribus per Suetonium Tranquillum scriptis — TetrastichaAusonius Syagrio →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Ausonius lectori salutem
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-ausonius-lectori-salutem--decimus-magnus-ausonius-0f511b
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Ausonius lectori salutem», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-ausonius-lectori-salutem--decimus-magnus-ausonius-0f511b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.