(fragmenta quae exstant omnia)
90%
Quis potis ingentis oras evolvere belli?173
Tum cum corde suo divum pater atque hominum rex207
Effatur.208
90%
. . . . .
Contra carinantes verba atque obscena profatus.12
90%
Navus repertus homo Graio patre Graius homo rex,178
Nomine Burrus uti memorant a stirpe supremo.172
Intus in occulto mussabant …179
90%
Aio te Aeacida Romanos vincere posse.174
stolidum genus Aeacidarum
Bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes.176
90%
Proletarius publicitus scuteisque feroque526
Ornatur ferro, muros urbemque forumque
Excubiis curant.528
Balantum pecudes quatit: omnes arma requirunt.180
90%
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt,181
Percellunt magnas quercus, exciditur ilex,
Fraxinus frangitur atque abies consternitur alta.183
Pinus proceras pervortunt: omne sonabat
Arbustum fremitu silvai frondosai.185
90%
Qui antehae invicti fuerunt, pater optime Olympi,21
Hos et ego in pugna vici victusque sum ab isdem.22
90%
Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis:186
Non cauponantes bellum sed belligerantes,
Ferro non auro vitam cernamus utrique.188
Vosne velit an me regnare, era quidve ferat Fors
Virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum:190
Quorum virtutei belli fortuna pepercit,
Eorundem libertati me parcere certumust.
Dono ducite, doque volentibus cum magnis Dis.193
90%
Quo vobis mentes rectae quae stare solebant194
Antehac, dementes sese flexere viai?
Sed quid ego hic animo lamentor?196
90%
Orator sine pace redit regique refert rem.197
90%
… ast animo superant atque aspera prima198
Volnera belli despernunt.199
… decretum est fossari corpora telis.510
Dum quidem unus homo Romanus toga superescit.486
90%
… divi hoc audite parumper,200
Ut pro Romano populo prognariter armis
Certando prudens animam de corpore mitto.202
90%
Lumen … scitus agaso203
Vertitur interea caelum cum ingentibus signis.205
Ut primum tenebris abiectis indalbabat.206
90%
Quem nemo ferro potuit superare nec auro.209