CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublius Terentius Afer

Publius Terentius Afer · Medieval

Andria — Prologus

latín

Sororem falso creditam meretriculae

genere Andriae, Glycerium, vitiat Pamphilus

grauidaque facta dat fidem, uxorem sibi

fore hanc; namque aliam pater ei desponderat,

5gnatam Chremetis, atque ut amorem comperit,

simulat futuras nuptias, cupiens suus

quid haberet animi filius cognoscere.

Davi suasu non repugnat Pamphilus.

sed ex Glycerio natum ut vidit puerulum

10Chremes, recusat nuptias, generum abdicat.

mox filiam Glycerium insperato adgnitam

hanc Pamphilo, aliam dat Charino coniugem.

Poeta quom primum animum ad scribendum adpulit,

id sibi negoti credidit solum dari,

populo ut placerent quas fecisset fabulas.

verum aliter evenire multo intellegit;

5nam in prologis scribundis operam abutitur,

non qui argumentum narret sed qui malevoli

veteris poetae maledictis respondeat.

nunc quam rem vitio dent quaeso animum adtendite.

Menander fecit Andriam et Perinthiam.

10qui utramvis recte norit ambas noverit:

non ita dissimili sunt argumento, [s]et tamen

dissimili oratione sunt factae ac stilo.

quae convenere in Andriam ex Perinthia

fatetur transtulisse atque usum pro suis.

15id ĭsti vituperant factum atque in eo disputant

contaminari non decere fabulas.

faciuntne intellegendo ut nil intellegant?

qui quom hunc accusant, Naevium Plautum Ennium

accusant quos hic noster auctores habet,

20quorum aemulari exoptat neglegentiam

potius quam istorum obscuram diligentiam.

de(h)inc ut quiescant porro moneo et desinant

male dicere, malefacta ne noscant sua.

favete, adeste aequo animo et rem cognoscite,

25ut pernoscatis ecquid spe͡i sit relicuom,

posthac quas faciet de integro comoedias,

spectandae an exigendae sint vobis prius.

Sigue explorando

Por su autor
Publius Terentius Afer · 3 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Heautontimorumenos — Actus V →

Expediente

Autor
Publius Terentius Afer
Título
Andria — Prologus
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-andria-prologus--publius-terentius-afer-b3cf67
Cita recomendada
Publius Terentius Afer, «Andria — Prologus», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-andria-prologus--publius-terentius-afer-b3cf67.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.