CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGualterus de Castellione

Gualterus de Castellione · Medieval

Alexandreis — Prologus

latín

Moris est usitati, cum in auribus multitudinis
aliquid noui recitatur, solere turbam in diuersa
scindi studia et hunc quidem applaudere
et quod audit laude dignum predicare, illum uero,
5seu ignorantia ductum seu liuoris aculeo uel odii
fomite peruersum, etiam bene dictis detrahere et
uersus bene tornatos incudi reddendos esse censere.
Et mirum est, humanum genus a prima sui
natura, secundum quam cuncta que fecit Deus
10ualde bona creata sunt, ita esse deprauatum ut
pronius sit ad condempnandum quam ad indulgendum
et facilius sit ei ambigua deprauare quam
in partem interpretari meliorem. Hoc ego reueritus
diu te, o mea Alexandrei, in mente habui semper
15supprimere et opus quinquennio laboratum aut
penitus delere aut certe quoad uiuerem in occulto
sepelire. Tandem apud me deliberatum est
te in lucem esse proferendam ut demum auderes
in publica uenire monimenta. Non enim arbitror me esse
20meliorem Mantuano uate, cuius opera mortali
ingenio altiora carpsere obtrectantium linguae
poetarum et mortuo derogare presumpserunt,
quem, dum uiueret, nemo potuit equiparare mortalium.
Sed et Ieronimus noster, uir tam disertissimus
25quam christianissimus, qui in singulis
prefationibus suis emulis respondere consueuit,
manifeste dat intelligi nullum apud auctores
superesse securitatis locum cum uirum tam
nominatae auctoritatis pupugerit stimulus emulorum.
30In hoc tamen lectores huius opusculi, siquis (tamen hoc quoque siquis)
captus amore leget, exoratos esse uolo ut
siquid in uolumine reprehensibile seu satyra
dignum inuenerint, considerent arti temporis
breuitatem qua scripsimus et altitudinem materiae,
35quam nullus ueterum poetarum teste Seruio
ausus fuit aggredi perscribendam; et ad hoc
habito respectu discant saltim ex dispensacione
debere tolerari que, siquis de scripto iure
ageret, poterant de rigore condempnari. Sed hec
40hactenus. Nunc autem quod instat agamus, et ut
facilius que quesierit quis possit inuenire,
totum opus per capitula distinguamus.

Sigue explorando

Por su autor
Gualterus de Castellione · 67 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Alexandreis — IX — NONVS LIBERAlexandreis — V — CAPITVLA QVINTI LIBRI →

Expediente

Autor
Gualterus de Castellione
Título
Alexandreis — Prologus
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-alexandreis-prologus--gualterus-de-castellione-5c5c37
Cita recomendada
Gualterus de Castellione, «Alexandreis — Prologus», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-alexandreis-prologus--gualterus-de-castellione-5c5c37.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.