Nos sumus aequales communi sorte sorores,
Quae damus ex nostro cunctis alimenta labore.
Par labor ambarum, dispar fortuna duarum;
Altera nam cursat, quod numquam altera gessit;
Nec tamen invidiae stimulis agitamur acerbis:
Utraque, quod mandit, quod ruminat ore patenti,
Comminuens reddit famulans sine fraude maligna.