Credere quis poterit tantis spectaeula causis
Temperet et fatis rerum contraria fata?
Ecce larem, laticem quoque gesto in viscere ventris,
Nec tamen undantes vincunt incendia limphae
Ignibus aut atris siccantur flumina fontis,
Foedera sed pacis sunt flammas inter et undas;
Malleus in primo memet formabat et incus.
p. 122|