Moribus en geminae variis et jure sorores
Instamus Domini cunctis in callibus una.
Sed soror in tenebras mortales mergeret atras,
(0890A)Et poenas Erebi lustrent per devia Ditis,
Regmina si secli tenuisset sola per orbem.
Illius adversas vires infrangere nitor,
Clamans atque « soror » dicens « charissima, parce. »
O genus est superum felix me virgine nacta;
Regmine nempe meo perdono piacula terris;
Do vitae tempus superis, do lumen Olympi,
Ingentem mundi variis cum floribus arvum,
Aurea gens hominum scandat quod culmine coeli.
Ast tamen altithroni non sacris finibus absum,
Impetrans miseris veniam mortalibus aevi,
Trahendo jugiter Christi per secla ministra.