CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPylades Buccardus

Pylades Buccardus · Renacimiento

Ad Lucam Tertium epistola

latín

Tertie, cura poli, Musarum gloria, Luca,
Carmine diuorum suscipe quaeso genus,
Quod Pylades nuper fictum tibi dedicat uni,
Dum sibi praesidii te satis esse putat.
5 Nil habuit maius, quo te lux maxima
Munere deuotus posset adire cliens.
Quicquid enim inconstans homini fors addit, et aufert,
Argenti et rerum, possidet ille nihil.
Contentus casulae, et modici possessor agelli:
10 Si modo uix tenuis suppetat ore cibus.
Hunc tu iudicio postquam grauiore libellum
Terseris, in populum (si uolet) ire iube.

Sigue explorando

Por su autor
Pylades Buccardus · 5 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Genealogiae deorum — Liber primus →

Expediente

Autor
Pylades Buccardus
Título
Ad Lucam Tertium epistola
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-ad-lucam-tertium-epistola--pylades-buccardus-ed541f
Cita recomendada
Pylades Buccardus, «Ad Lucam Tertium epistola», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-ad-lucam-tertium-epistola--pylades-buccardus-ed541f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.